Epistola I ad Timotheum*

Caput 3: Versus 16

Apparuit angelis.Non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, sed et hic apparet eis, cum efficitur atque propalatur; ideo dicitur apparuisse angelis non jam in forma humilitatis sed in potestate; qui ergo prius visus humilis, devicta morte, in majestate apparuit, ut agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerant veritatem.In mundo.Ut perfidia mundi veniam erroris mereri non possit. Sicut Dominus dicit de Judaeis:Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent,etc.Joan. 15..
(* Traductions européennes)